ТОП авторов и книг     ИСКАТЬ КНИГУ В БИБЛИОТЕКЕ

А  Б  В  Г  Д  Е  Ж  З  И  Й  К  Л  М  Н  О  П  Р  С  Т  У  Ф  Х  Ц  Ч  Ш  Щ  Э  Ю  Я  AZ

 

Sed die lunae ante pascha contigit nobis malum tale, quod inrecuperabile est. Nam casu hora diei sexta ipsum castrum igne accensum combussit aecclesias inibi sancti Vedasti, sancti Petri et sanctae Mariae. In ipso etiam incendio omnia patrocinia sanctorum, quae habuimus, furto nobis ablata sunt, omne etiam castrum consumptum est. Indeque fames valida et sterilitas terrae nobis invasit, ita ut accolae terrae prae magnitudine famis sua relinquerent loca.Post haec Balduinus castrum refirmat et parat se ad resistendum. Episcopi vero illum excommunicaverunt. Exhinc Odo rex adunato exercitu iter arripuit quasi Atrebatis venturus, re autem vera Flandris petiturus. Balduinus Atrebatis iter arripiens per aliam viam antecessit regem venitque in Bruociam, atque ita rex sine aliquo effectu rediit ad loca sua. Nam antea Walkerus eius consobrinus castrum Ludunensium, quod a rege perceperat, per tirannidem obtinuit, sed rex castellum obsedit ipsamque civitatem mox cepit. Et post paucos dies diiudicatus, sed rex non sibi praevidit, capite eum iussit truncari. Hocque actum est, antequam rex Flandras pergeret. Nam Balduinus per Evrebertum inter se et Walkerum pacem fecit, quae pax illi abstulit vitam.Nortmanni vero a Luvanio regressi, videntes omne regnum fame atteri, relicta Francia tempore autumni mare transierunt. Franci vero, qui dudum Odoni regi infesti fuerant, sociatis sibi aliis, ut possent compleri quae volebant, suaserunt regi, ut relicta Francia hiemandi gratia peteret Aquitaniam, ut Francia, quae tot annis afflicta erat, aliquatenus recuperare posset; et quia Ramnulfus obierat, et quia Ebulus et Gotbertus ab illo disciverant, eos aut sibi resociaret aut de regno suo pelleret aut vita privaret. Ille credulus factus consilium adquievit eorum, nescius, quae mala sibi parabant. At ubi fines attigit Aquitaniae, Ebulus, eius adventum praesciens, in fugam versus interfectus est iuxta quoddam castellum lapide; frater quoque eius Gozbertus post haec obsessus atque in brevi vitam finivit. Anno DCCCXCIII. Anno Domini DCCCXCIII. Franci qui in Francia remanserant, ut inimicitias et odium, quod habebant contra Odonem regem, panderent, Remis adunati consilium inierunt adversus eum, ut die purificationis sanctae Mariae in eodem, iterum convenirent loco et quod invicem firmaverant manifestis indiciis demonstrarent. Mittunt itaque et Karolum regis Hludowici filium, adhuc puerulum, ad dictum placitum venire fecerunt et die supra dicto Remis adunati eum in paterno solio benedictum in regem collocant, omnesque coniurant adversus Odonem regem. Fama itaque citius volans quod factum est Odoni regi innotuit. Ipse vero, ut tunc conveniens fuerat, Aquitaniam degens ad eos qui sibi fideles erant in Francia mandavit, ut constantes essent, in suaque poscit permanere fide. Post pascha Domini Fulcho archiepiscopus et Heribertus comes assumentes Karolum regem cum omni exercitu disponunt [ire] contra Odonem regem, veneruntque contra eos Richardus, Willelmus et Hadamarus, habueruntque exercitum copiosum. Contra quos rex Odo venire non distulit. Misitque ad eos qui cum Karolo erant mandans, ut quicquid in eis deliquissent per suum eis vadium emendarent et memores essent sacramenti quae sibi iuraverant. Atque ita actum est, ut sine aliquo effectu unusquisque rediret in sua. Karolus cum suis reversus in Francia; Odo vero remansit in Aquitania. Messivo tempore Odo rex subito Franciam veniens Karolum cum suis e regno abire coegit. Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in pascha. Atque ita Odo rex Compendio ivit. *Karolus vero cum Fulcone Remis repedavit. Anno DCCCXCIIII. Anno Domini DCCCXCIIII. Denique post pascha adunato exercitu Odo rex disponit ire Remis contra Karolum eiusque fidelibus. Hi vero qui ab eo disciverant Remis cum suo adunantur rege. Odo vero rex veniens castra adversus eos posuit. Cumque hi qui cum Karolo erant viderent se non habere unde ei resistere, civitate munita custodibusque delegatis, sub obtentu pacis acceptis a Rothberto obsidibus, noctu civitatem egressi cum suo rege ad Arnulfi regis auxilium cum suo rege se contulerunt. Arnulfus vero rex benigne suum excepit consobrinum eique regnum paternum concessit adiutoresque ei delegavit hos qui erant ex superiori Francia. Qui reversi ab Arnulfo Odonem in regno inveniunt eos cum suo expectantes exercitu supra Axonam fluvium. Sed hi qui erant cum Karolo ex parte Arnulfi cum Odone rege amicitiam habebant. Resederuntque et illi ex alia parte dicti fluminis, nulloque peracto negotio unusquisque rediit in sua. Odo vero rex remansit in Francia, Karolus vero contulit se ad Richardum; quem insecutus Odo rex, volens determinare bello finem discordiae. Verum pietas Dei non concessit sanguinem finem litis finiri. Per idem tempus Teutboldus Lingonicae urbis episcopus excecatus est a Manasse Richardi dilecto. Odo rex iterum rediit in Franciam, Karolus vero cum suis in Burgundiam quo poterant morabantur. Anno DCCCXCV. Anno Domini DCCCXCV. Constricti vero hi qui sequebantur Karolum – nam Odo rex eis quicquid in Francia habuerant tulerat – Burgundiam acriter depopulati sunt. Venitque clamor eorum ad aures Arnulfi regis. Qui missos in Franciam mittens iussit, ut Odo et Karolus ad eum venirent, quatinus tantae calamitatis malum inter eos finiret. Verum hi qui Karoli partibus favebant ab ipsa profectione suum retinuere regem missosque suos ad regem dirigunt Arnulfum. Odo vero rex strenuis secum assumptis viris ire ad regem perrexit Arnulfum multisque honoribus eum honoravit. Rex vero illum cum honore excoepit atque cum laetitia ad sua remisit, filiumque suum rex Arnulfus in praesentia Odoni regis nomine Zuendebolchum benedici in regem fecit eique concessit regnum quondam Hlotharii.Cumque Odo rex rediret ab Arnulfo, Fulchonem archiepiscopum, qui pergebat ad Arnulfum, in itinere obviant; qui vix fuga lapsus est, interfecto Adalungo comite, qui cum eo erat. At hi qui cum Karolo erant conferunt se ad Zuendebolchum eique partem regni consentiunt, uti veniat et iuvet Karolo suo consobrino. Quod audiens Odo rex, quia sui fatigati erant, quasi ignorans hoc Sequanam transiit. Zuendebolchus vero rex et Karolus cum exercitu veniunt Laudunumque obsidione cingunt. Balduinus vero comes et Hrodulfus frater eius necnon et Ragnerus non bono consilio accepto Karolum reliquerunt et se ad Zuendebolchum contulerunt. Hi vero qui cum Karolo erant videntes se inminui et, ut ferunt, quia Zuendebolchus cum suis Karolum privari vitam cogitabant, ab ipsa obsidione legatos [ad] Odonem mittunt, ut partem regni, qualemcumque ei placuerit, Karolo et eis consentiat atque eos in pace recipiat. Quod rex libentissime annuit, indeque adunato exercitu in Franciam repedavit. Ut Zuendebolcho nuntiatum est, qui iam a Lauduno recesserat, episcopo Didone indutias sub spetie pacis petendo, et quia primores Karoli videbat non ita esse erga se ut fuerant, velociter reversus est in regnum suum.Odo vero rex Corbeiam venit indeque Atrebatis castrumque seu monasterium sancti Vedasti obsidione vallavit. Sed miseratus Christianitati noluit eum bellando capere. Homines vero Balduini, videntes ei non posse resistere, pacem petunt, obsides regi dant, ad sauum dirigunt seniorem, ut, quid illis agendum sit, insinuet. Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo. Venerunt etiam a parte Karoli et primorum eius Heribertus et Herkengerus et Hekfridus propter dictam rationem. Missi vero Balduini regressi *cum Rotberto egerunt ea quae senior illorum iussit. Statimque rex iussit illis reddi claves castelli omnesque suos iussit exire, et ita homines Balduini recipere ipsum castrum. Rex vero ab Atrebatis disponit ire ad Sanctum Quintinum et Perronam. Nam Sancti Quintini castrum, per noctem tradendo eum abintus, tulerat Rodulfus filio Theoderici. Sed intercurrentibus nuntiis distulit rex profectionem et Karoli fidelibus indixit placitum usque post pascha, ut hieme sine discordiis agerent. Anno DCCCXCVI. Anno Domini DCCCXCVI. Odo rex in Francia hiemavit, Karolus vero rex supra Mosellam. Exhinc hi qui cum Karolo erant Balduinum infestum habuere, et ubique depraedationes agebantur ab eis. Nam omnia castella tulerat eis Odo rex, excepto Remis. Igitur per varia placita totus hic annus pertransiit. Odo rex placitum cum suis fidelibus habuit, volens partem regni, quam eius fideles tenuerant, Karolo concedere. Sed Rodulfus comes omne illud placitum disrupit; unde Heribertus et Herkengerus, omnibus iam perditis, contulerunt se ad regem Odonem, paucique relicti sunt cum Karolo. Post haec Odo rex castrum Sancti Quintini et Perronam obsedit hominesque Rodulfi inde eiecit. Fulcho vero archiepiscopus, qui adhuc favebat partibus Karoli, circumventus a fidelibus Odonis et, licet invitus, venit ad regem et de omnibus quae ei rex iussit satis illi fecit. Karolus vero hoc audito secessit in regnum Zuendebolchi.Ac per idem tempus iterum Nortmanni cum duce Hundeo nomine et quinque barchis iterum Sequanam ingressi; et dum rex ad alia intendit, magnum sibi et regno malum accrescere fecit. Rodulfus vero in ira commotus propter castella perdita, dum depraedari non cessat abbatiam sancti Quintini, ab Heriberto in bello occiditur. Nortmanni vero iam multiplicati paucis ante nativitatem Domini diebus Hisam ingressi Cauciaco sedem sibi nullo resistente firmant. Anno DCCCXCVII. Anno Domini DCCCXCVII. Post haec usque Mosam in praeda exierunt, nullo sibi resistente. A praeda vero illis revertentibus occurrit regis exercitus, sed nil profecerunt. Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente. Karolus vero Hundeum ad se deductum Duninio monasterio in pascha eum de sacro fonte suscepit.
1 2 3 4 5 6

ТОП авторов и книг     ИСКАТЬ КНИГУ В БИБЛИОТЕКЕ    

Рубрики

Рубрики