ТОП авторов и книг     ИСКАТЬ КНИГУ В БИБЛИОТЕКЕ

А  Б  В  Г  Д  Е  Ж  З  И  Й  К  Л  М  Н  О  П  Р  С  Т  У  Ф  Х  Ц  Ч  Ш  Щ  Э  Ю  Я  AZ

 

Timor quoque et tremor eorum cecidit super inhabitantes terram, et hac elati victoria die noctuque non cessant aecclesias igne cremari populumque Christianum iugulari. Tunc omnes intra Scaldum et Sumnam atque trans Scaldum monachi, canonici, sanctimoniales cum corporibus sanctorum et omnis aetas et conditio fugam ineunt. Ipsi enim Dani nemini nec etiam aetati parcebant, sed omnia ferro et igne devastant. Gozlinus vero et hi qui cum eo erant videntes non posse eos resistere, mense Octobrio intrante dimisso exercitu, rediit unusquisque in sua. Nortmanni vero seu Dani sedem sibi mutaverunt et mense Novembris Curtriaco sibi castrum ad hiemandum construunt. Indeque Menapios atque Suevos usque ad internitionem delevere, quia valde illis infesti erant. Omnemque terram vorax flamma consumpsit. Hludowicus vero rex rediit in Franciam diemque nativitatis Domini egit celebrem in Compendio palatio. Anno DCCCLXXXI. Anno Domini DCCCLXXXI. Nortmanni vero cum infinita multitudine monasterium nostrum ingressi VII. Kal. Ianuarii ipsum monasterium et civitatem, exceptis aecclesiis, et vicum monasterii et omnes villas in circuitu V. Kal. Ianuarii, interfectis omnibus quos invenire poterant, *igne cremaverunt omnemque terram usque Sumnam pervagati sunt, capta praeda infinita hominum, pecudum et iumentorum. Indeque eisdem V. Kal. Ianuarii Camaracum ingressi incendiis et occisionibus tam civitatem quam monasterium sancti Gaugerici vastantes atque cum infinita praeda ad castra sua reversi omnia monasteria supra Hisscar fluvium devastant, fugatis ac interfectis habitatoribus. Et circa purificationem sanctae Mariae iterum, moventes, per Taruennam iter arripientes usque Centula monasterium sancti Richarii et sancti Walerici, omnia loca circa mare, monasteria et vicos indeque Ambianis civitatem atque Corbeiam monasterium petentes multisque honusti praedis, sani et sine inpedimento ad propria repedavere castra. Iberum circa sollempnitatem sancti Petri Atrebatis venerunt omnesque quos ibi repperere interfecere et circuita omni terra, ferro et igne cuncta vastantes, sani revertuntur ad castra.Interim Hludowicus rex gravi dolore contristatus, videns regnum deleri, convocato exercitu praeparat se ad proelium. At Nortmanni omnia prospera agentes cum magno exercitu fluvium Sumnam mense Iulio transeunt, cuncta vastantes more solito usque prope civitatem Belvagorum. Hludowicus vero rex cum exercitu transiens Hisam fluvium Latverum tendere coepit, quo credebat Nortmannos redire. Missis itaque exploratoribus, nuntiant redire eos honustos a praeda. Contra quos rex ire perrexit obviavitque eos in pago Witmau, in villa quae dicebatur Sathulcurtis, et commissum est proelium. Moxque Nortmanni fugam ineunt atque dictam villam deveniunt; quos rex insecutus est gloriosissimeque de eis triumphavit. Et patrata victoria ex parte coeperunt gloriari suis hoc actum viribus et non dederunt gloriam Deo. Paucique Nortmanni ex dicta villa egressi, omnem exercitum vertit in fugam, pluresque ex eis, videlicet usque ad centum homines, interfecerunt; et nisi rex citius equo descendens locum resistendi et audaciam suis donaret, omnes turpiter ex eodem loco fugiendo abirent. Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos, rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem timere coeperunt. Rex quoque adunato exercitu in pago Camaracensium venit castrumque sibi statuit in loco qui dicitur Strum ad debellationem Danorum. Nortmanni hoc cognoscentes Gandavum rediere suisque reparatis navibus terra marique iter facientes Mosam ingressi sunt et in Haslao sibi sedem firmant ad hiemandum.Hac etiam tempestate Hludowicus rex senior obiit. Karlus vero frater eius Romam perrexit imperiique dignitatem adeptus est. Anno DCCCLXXXII. Anno Domini DCCCLXXXII. At australes Franci congregant exercitum contra Nortmannos, sed statim terga vertunt, ibique Walo Mettensis episcopus corruit. Dani vero famosissimum Aquisgrani palatium igne cremant et monasteria, civitates Treveris nobilissimam et Coloniam Agrippinam, palatia quoque regum et villas cum habitatoribus terrae interfectis igne cremaverunt. Contra quos Karolus imperator exercitum infinitum congregat eosque Haslao obsedit. Godefridus vero rex ad eum exiit, cui imperator regnum Fresonum, quod olim Roricus Danus tenuerat, dedit. Coniugemque ei dedit Gislam filiam Hlotharii regis Nortmannosque e suo regno abire fecit.Hludowicus vero rex Ligerem petiit Nortmannos volens e regno suo eicere atque Alstingum in amicitiam recipere, quod et fecit. Sed quia iuvenis erat, quandam puellam, filiam cuiusdam Germundi, insecutus est; illa in domo paterno fugiens, rex equo sedens iocando eam insecutus scapulas superliminare et pectus sella equi attrivit eumque valide confregit. Unde egrotare coepit et delatus apud Sanctum Dionisium, Nonis Augusti defunctus maximum dolorem Francis reliquit, sepultusque est in aecclesia sancti Dionisii. Miseruntque et vocaverunt fratrem eius Karlomannum, qui festine venit in Franciam. Berardus quoque quidam ab Italia veniens Bosonem tyrannum non sinebat quietum esse.Nortmanni vero mense Octobrio in Condato sibi sedem firmant regnumque Karlomanni acriter devastant. Karlomannus vero rex eiusque exercitus supra Sumnam in Barlous resederunt. Sed Nortmanni non cessant a rapinis, fugatis omnibus *accolis, qui relicti fuerant trans Sumnam. Unde cum exercitu per Terasciam iter agentes Hisam transierunt. Quos Karlomannus rex insecutus est eosque in Avallis comprehendit, commissoque proelio superiores Franci extiterunt cecideruntque ibi Nortmanni circiter mille, sed nil eos haec pugna perdomuit. Karlomannus Compendio palatio petiit, et Nortmanni Condato ad naves reversi. Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.Tunc Hugo abba haec audiens adunato suo exercitu venit ad regem et Nortmannis a praeda ex pago Belvacensi revertentibus simul cum rege in Vitconia silva insecutus, illi huc illucque dispersi, paucis suorum amissis, rediere ad naves. His etiam diebus Hincmarus Remorum archiepiscopus, vir merito a cunctis praedicandus, ex hac vita discessit. Anno DCCCLXXXIII. Anno Domini DCCCLXXXIII. Cui in sede pontificali Folcho, vir admirabilis per omnia, successit. Post haec Nortmanni monasterium et aecclesiam sancti Quintini incendunt; simul etiam et aecclesiam Dei genitricis in Atrebatis civitate. Iterum Karlomannus rex Nortmannos insecutus nil prospere vel utile fecit. Moritur etiam his diebus Hrotgarius Belvagorum episcopus; cui successit Honoratus. Verno vero tempore a Condato egressi maritima petivere loca, ibique aestivo remorati tempore Flamingos e terra sua fugere compulerunt et undique saevientes omnia ferro et igne depopulantur. Circa autumni vero tempora Karlomannus rex in pago Vithmau villa Melnaco contra Latverum cum exercitu ad custodiam regni resedit, Northmanni vero Octobrio mense finiente Latverum cum equitibus et peditibus atque omni suppellectili veniunt. Naves quoque per mare Sumnam fluvium ingressae regem cunctumque exercitum eius fugere compulerunt atque Hisam fluvium transire fecerunt. Tunc Ambianis civitatem ad hiemandum sibi sedem parant. Dehinc usque Sequanam et circa fluenta Hisae omnem terram devastant incensis monasteriis et aecclesiis Christi, nemine eis resistente. Tunc Franci, videntes Nortmannorum res prospere in omnibus accrescere, quendam Danum Christianum [Sigefridum] nomine mittunt ad eos, qui caute cum. de redemptione regni ageret. Ille vero Bellovagum venit, et ita Ambianis perrexit ad exercendum sibi iniunctum negotium. Anno DCCCLXXXIIII. Anno Domini DCCCLXXXIIII. Per idem tempus mortuo Engelwino Parisiorum episcopo Gauzilinus abba subrogatur in sedem eius. Nortmanni vero non cessant captivari atque interfici populum Christianum atque aecclesias subrui, destructis moeniis et villis igne crematis. Per omnes enim plateas iacebant cadavera clericorum, laicorum nobilium atque aliorum, mulierum, iuvenum et lactentium. Non enim erat via vel locus, quo non iacerent mortui, et erat tribulatio omnibus et dolor, videntes populum Christianum usque ad internitionem devastari.Interim, quia rex iuvenis erat, omnes principes Compendio palatio conveniunt tractaturi, quid illis esset agendum. Initoque consilio Sigefridum Danum Christianum regique fidelem, qui nepos fuerat Heorici Dani, [mittunt], ut cum principibus suae gentis tractaret, ut tributum acciperent et e regno abirent. At ille quod sibi iniunctum fuit opere implere studuit, Ambianis ivit, primores gentis quae sibi fuerant dicta enuntiat, et post longam et diuturnam contionem in eundo et redeundo, renuntiando nunc his, nunc illis, ad ultimum XII milia pondera argenti cum suo pondere imposuerunt regi et Francis in tributum, et datis obsidibus ad invicem, coeperunt hi qui trans Hisam erant aliquatenus securi esse. A die itaque purificationis sanctae Mariae usque mense Octobrio inter eos haec securitas data est.Sed Nortmanni trans Scaldum agentes praedas more sibi solito ferro et igne cuncta devastant, aecclesias, monasteria, civitates, vicos, habitatores usque ad internitionem *deletis. Post sanctum itaque pascha inchoatur tributum persolvi. Spoliantur aecclesiae et aecclesiastica mancipia; tandem soluto tributo, mense Octobrio finiente adunantur Franci, ut, si Nortmanni inmutari fidem vellent, eis resisterent. Nortmanni vero sua castra incendunt atque ab Ambianis recedunt. Rex vero et Franci transito Hisa lento itinere eos insequuntur. Praedicti vero Dani iter agentes Bononiam veniunt ibique agentes consilium, quid sibi faciendum esset, pars illorum mare transiit, atque pars Luvanium in regno quondam Hlotharii, ibique sibi castra statuunt ad hiemandum. Franci vero qui cum Karlomanno fuerant redierunt ad sua loca;
1 2 3 4 5 6

ТОП авторов и книг     ИСКАТЬ КНИГУ В БИБЛИОТЕКЕ    

Рубрики

Рубрики